225Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus:
quem petit, et summis adnixus viribus urguet.
Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem
instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
Hi proprium decus et partum indignantur honorem
230ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;
hos successus alit: possunt, quia posse videntur.
Et fors aequatis cepissent praemia rostris,
ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus
fudissetque preces, divosque in vota vocasset:
235Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,
vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
constituam ante aras, voti reus, extaque salsos
porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.”
Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
240Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo,
et pater ipse manu magna Portunus euntem
impulit; illa Noto citius volucrique sagitta
ad terram fugit, et portu se condidit alto.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.