previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Interea classem velis aptare iubebat
Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
Quem Phoebi interpres multo compellat honore:
475Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo,
cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.
Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.
480VadeaitO felix nati pietate. Quid ultra
provehor, et fando surgentis demoror austros?”
Nec minus Andromache digressu maesta supremo
fert picturatas auri subtemine vestes
et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore),
485textilibusque onerat donis, ac talia fatur:
Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum
sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,
O milli sola mei super Astyanactis imago:
490sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;
et nunc aequali tecum pubesceret aevo.”
Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:
Vivite felices, quibus est fortuna peracta
iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.
495Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum,
arva neque Ausoniae semper cedentia retro
quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis
quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,
auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis.
500Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva
intraro, gentique meae data moenia cernam,
cognatas urbes olim populosque propinquos,
Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor
atque idem casus, unam faciemus utramque
505Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (John Conington, 1876)
load focus Notes (Georgius Thilo, 1881)
load focus English (Theodore C. Williams, 1910)
load focus English (John Dryden)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: