“Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor
vera, inquit; neque me Argolica de gente negabo:
hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem
80finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.
Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris
Belidae nomen Palamedis et incluta fama
gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi
insontem infando indicio, quia bella vetabat,
85demisere neci, nunc cassum lumine lugent.
Illi me comitem et consanguinitate propinquum
pauper in arma pater primis huc misit ab annis,
dum stabat regno incolumis regumque vigebat
consiliis, et nos aliquod nomenque decusque
90gessimus. Invidia postquam pellacis Ulixi—
haud ignota loquor—superis concessit ab oris,
adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam,
et casum insontis mecum indignabar amici.
Nec tacui demens, et me, fors si qua tulisset,
95si patrios umquam remeassem victor ad Argos,
promisi ultorem, et verbis odia aspera movi.
Hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes
criminibus terrere novis, hinc spargere voces
in volgum ambiguas, et quaerere conscius arma.
100Nec requievit enim, donec, Calchante ministro—
sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?
Quidve moror, si omnis uno ordine habetis Achivos,
idque audire sat est? Iamdudum sumite poenas,
hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.”
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.