previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras
stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
695Illam, summa super labentem culmina tecti,
cernimus Idaea claram se condere silva
signantemque vias; tum longo limite sulcus
dat lucem, et late circum loca sulphure fumant.
Hic vero victus genitor se tollit ad auras,
700adfaturque deos et sanctum sidus adorat.
Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum.
Di patrii, servate domum, servate nepotem.
Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.
Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.”
705Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis
auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae;
ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit:
quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
710una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus
sit comes, et longe servet vestigia coniunx:
vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus templumque vetustum
desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus
715religione patrum multos servata per annos.
Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis;
me, bello e tanto digressum et caede recenti,
attrectare nefas, donec me flumine vivo
720abluero.”
Haec fatus, latos umeros subiectaque colla
veste super fulvique insternor pelle leonis,
succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus
implicuit sequiturque patrem non passibus aequis;
725pone subit coniunx: ferimur per opaca locorum;
et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
tela neque adverso glomerati ex agmine Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem.
730Iamque propinquabam portis, omnemque videbar
evasisse viam, subito cum creber ad auris
visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram
prospiciens; “Nateexclamat, “fuge nate, propinquant.
Ardentis clipeos atque aera micantia cerno!”—
735Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum
confusam eripuit mentem. Namque avia cursu
dum sequor, et nota excedo regione viarum,
heu, misero coniunx fatone erepta Creüsa
substitit, erravitne via, seu lassa resedit,
740incertum; nec post oculis est reddita nostris.
Nec prius amissam respexi animumque reflexi,
quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam
venimus; hic demum collectis omnibus una
defuit, et comites natumque virumque fefellit.
745Quem non incusavi amens hominumque deorumque,
aut quid in eversa vidi crudelius urbe?
Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis
commendo sociis et curva valle recondo;
ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.
750Stat casus renovare omnis, omnemque reverti
per Troiam, et rursus caput obiectare periclis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: