previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

At pater Aeneas audito nomine Turni
deserit et muros et summas deserit arces
praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit,
700laetitia exsultans, horrendumque intonat armis;
quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali
vertice se attollens pater Appenninus ad auras.
Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes
705convertere oculos Itali, quique alta tenebant
moenia quique imos pulsabant ariete muros,
armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus
ingentis, genitos diversis partibus orbis,
inter se coiisse viros et cernere ferro.
710Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi,
procursu rapido, coniectis eminus hastis,
invadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
congeminant: fors et virtus miscentur in unum.
715Ac velut ingenti Sila summove Taburno
cum duo conversis inimica in proelia tauri
frontibus incurrunt; pavidi cessere magistri,
stat pecus omne metu mutum mussantque iuvencae,
quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
720illi inter sese multa vi volnera miscent
cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo
colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit:
non alitur Tros Aeneas et Daunius heros
concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.
725Iuppiter ipse duas aequato examine lances
sustinet et fata imponit diversa duorum,
quem damnet labor et quo vergat pondere letum;
Emicat hic, impune putans, et corpore toto
alte sublatum consurgit Turnus in ensem
730et ferit: exclamant Troes trepidique Latini,
arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis
Frangitur in medioque ardentem deserit ictu ...
ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro,
ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
735Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos
conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci.
Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
suffecit: postquam arma dei ad Volcania ventumst,
740mortalis mucro glacies ceu futilis ictu
dissiluit; fulva resplendent fragmina harena.
Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus
et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes
undique enim densa Teucri inclusere corona,
745atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Georgius Thilo, 1881)
load focus Notes (John Conington, 1876)
load focus English (John Dryden)
load focus English (Theodore C. Williams, 1910)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: