previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

215Iamque dies caelo concesserat almaque curru
noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:
Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)
ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.
Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum
220occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe
numen habere maris nymphasque e navibus esse
iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
Agnoscunt longe regem lustrantque choreis,
225quarum quae fandi doctissima Cymodocea
pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
eminet ac laeva tacitis subremigat undis,
tum sic ignarum adloquitur: “Vigilasne, deum gens,
Aenea? Vigila et velis immitte rudentis.
230Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,
nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos
praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
rupimus invitae tua vincula teque per aequor
quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit
235et dedit esse deas aevumque agitare sub undis.
At puer Ascanius muro fossisque tenetur
tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco
Arcas eques: medias illis opponere turmas,
240ne castris iungant, certast sententia Turno.
Surge age et Aurora socios veniente vocari
primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse
invictum Ignipotens atque oras ambiit auro.
Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
245ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.”
Dixerat, et dextra discedens impulit altam
haud ignara modi puppim: fugit illa per undas
ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse
250Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit.
Tum breviter super adspectans convexa precatur:
Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones,
tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
255augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.”
Tantum effatus. Et interea revoluta rubebat
matura iam luce dies noctemque fugarat:
principio sociis edicit, signa sequantur
atque animos aptent armis pugnaeque parent se.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Georgius Thilo, 1881)
load focus Notes (John Conington, 1876)
load focus English (Theodore C. Williams, 1910)
load focus English (John Dryden)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: