Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros
vita tulit, tristi languebunt corpora morbo—
quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:
continuo est aegris alius color, horrida vultum
255deformat macies, tum corpora luce carentum
exportant tectis et tristia funera ducunt;
aut illae pedibus conexae ad limina pendent,
aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes
ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.
260Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant,
frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster,
ut mare sollicitum stridit refluentibus undis,
aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:
hic iam galbaneos suadebo incendere odores
265mellaque harundineis inferre canalibus, ultro
hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.
Proderit et tunsum gallae admiscere saporem
Arentesque rosas aut igni pinguia multo
defruta vel psithia passos de vite racemos
270Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea.
Est etiam flos in pratis, cui nomen amello
fecere agricolae, facilis quaerentibus herba;
namque uno ingentem tollit de caespite silvam,
aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum
275funduntur, violae sublucet purpura nigrae;
saepe deum nexis ornatae torquibus arae
asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum
pastores et curva legunt prope flumina Mellae.
Huius odorato radices incoque Baccho
280pabulaque in foribus plenis adpone canistris.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.