Possum multa tibi veterum praecepta referre,
ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.
Area cum primis ingenti aequanda cylindro
et vertenda manu et creta solidanda tenaci,
180ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat,
tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus
sub terris posuitque domos atque horrea fecit,
aut oculis capti fodere cubilia talpae,
inventusque cavis bufo et quae plurima terrae
185monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum
curculio atque inopi metuens formica senectae.
Contemplator item, cum se nux plurima silvis
induet in florem et ramos curvabit olentis.
Si superant fetus, pariter frumenta sequentur
190magnaque cum magno veniet tritura calore;
at si luxuria foliorum exuberat umbra,
nequiquam pinguis palea teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare serentis
et nitro prius et nigra perfundere amurca,
195grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
Vidi lecta diu et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis humana quot annis
maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
200in peius ruere ac retro sublapsa referri,
non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.