previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ECLOGA X.

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo?
sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
5Doris amara suam non intermisceat undam.
incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
dum tenera attondent simae virgulta capellae.
non canimus surdis; respondent omnia silvae.
Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae
10Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae.
Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
15Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
Stant et oves circum;—nostri nec poenitet illas,
nec te poeniteat pecoris, divine poeta;—
et formosus ovis ad flumina pavit Adonis;
venit et upilio; tardi venere subulci;
20uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
OmnesUnde amor isteroganttibi?” Venit Apollo:
Galle, quid insanis?” inquit; “tua cura Lycoris
perque nives alium perque horrida castra secuta est.”
Venit et agresti capitis Silvanus honore,
25florentis ferulas et grandia lilia quassans.
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
Ecquis erit modus?” inquit; “Amor non talia curat;
nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,
30nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.”
Tristis at ille: “Tamen cantabitis, Arcades,” inquit
montibus haec vestris: soli cantare periti
Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
vestra meos olim si fistula dicat amores!
35Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas,
seu quicumque furorquid tum, si fuscus Amyntas;
et nigrae violae sunt et vaccinia nigra
40mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis
45tela inter media atque adversos detinet hostes:
tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
me sine sola vides: ah, te ne frigora laedant!
ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
50Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu
carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
certum est in silvis, inter spelaea ferarum
malle pati, tenerisque meos incidere amores
arboribus; crescent illae, crescetis, amores.
55Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis,
aut acris venabor apros: non me ulla vetabunt
frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
iam mihi per rupes videor lucosque sonantis
ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
60spicula:—tamquam haec sit nostri medicina furoris,
ut deus ille malis hominum mitescere discat!
Iam neque hamadryades rursus nec carmina nobis
ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.
non illum nostri possunt mutare labores,
65nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.”

70 Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam,
dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides; vos haec facietis maxima Gallo
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,
quantum vere novo viridis se subicit alnus.
75Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra;
iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.
Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (J. B. Greenough, 1895)
hide References (10 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 62
    • Thomas W. Allen, E. E. Sikes, Commentary on the Homeric Hymns, HYMN TO DEMETER
    • Walter Leaf, Commentary on the Iliad (1900), 21.282
    • R. J. Cholmeley, M.A., The Idylls of Theocritus, 1
    • R. J. Cholmeley, M.A., The Idylls of Theocritus, 3
    • R. J. Cholmeley, M.A., The Idylls of Theocritus, 7
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 14.751
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: