This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus
atque inter festos semper habendus erit:
te nascente nouum Parcae cecinere puellis
seruitium et dederunt regna superba tibi.
5Vror ego ante alias: iuuat hoc, Cerinthe, quod uror,
si tibi de nobis mutuus ignis adest;
mutuus adsit amor, per te dulcissima furta
perque tuos oculos per Geniumque rogo.
Mane Geni, cape tura libens uotisque faueto,
10si modo, cum de me cogitat, ille calet.
Quod si forte alios iam nunc suspiret amores,
tunc precor infidos, sancte, relinque focos.
Nec tu sis iniusta, Venus: uel seruiat aeque
uinctus uterque tibi uel mea uincla leua;
15sed potius ualida teneamur uterque catena,
nulla queat posthac quam soluisse dies.
Optat idem iuuenis quod nos, sed tectius optat:
nam pudet haec illum dicere uerba palam.
At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,
20adnue: quid refert, clamne palamne roget?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.