previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?
sit comes et collo fortiter arma gerat?
et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent
aequora, cum telis ad latus ire uolet?
5ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit,
atque iterum erronem sub tua signa uoca.
quod si militibus parces, erit hic quoque miles,
ipse leuem galea qui sibi portet aquam.
castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:
10et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.
magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto
excutiunt clausae fortia uerba fores.
iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!
cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.
15acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,
si licet, extinctas aspiciamque faces!
tu miserum torques, tu me mihi dira precari
cogis et insana mente nefanda loqui.
iam mala finissem leto, sed credula uitam
20spes fouet et fore cras semper ait melius.
spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis
semina quae magno faenore reddat ager:
haec laqueo uolucres, haec captat harundine pisces,
cum tenues hamos abdidit ante cibus:
25spes etiam ualida solatur compede uinctum:
crura sonant ferro, sed canit inter opus:
spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa.
ei mihi, ne uincas, dura puella, deam.
parce, per immatura tuae precor ossa sororis:
30sic bene sub tenera parua quiescat humo.
illa mihi sancta est, illius dona sepulcro
et madefacta meis serta feram lacrimis,
illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo
et mea cum muto fata querar cinere.
35non feret usque suum te propter flere clientem:
illius ut uerbis, sis mihi lenta ueto,
ne tibi neglecti mittant mala somnia manes,
maestaque sopitae stet soror ante torum,
qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra
40uenit ad infernos sanguinolenta lacus.
desino, ne dominae luctus renouentur acerbi:
non ego sum tanti, ploret ut illa semel.
nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces:
lena nocet nobis, ipsa puella bona est.
45lena necat miserum Phryne furtimque tabellas
occulto portans itque reditque sinu:
saepe, ego cum dominae dulces a limine duro
agnosco uoces, haec negat esse domi:
saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam
50nuntiat aut aliquas extimuisse minas.
tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,
quisue meam teneat, quot teneatue modis:
tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas,
mouerit e uotis pars quotacumque deos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: