previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

At Iugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi utilis simul et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuntios mittit: quam primum in Numidiam copias adduceret; proeli faciendi tempus adesse. Quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis rationes trahere, rursus uti antea proximos eius donis corrupit, ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam, si aut Romani Africa expulsi aut integris suis finibus bellum compositum foret. Eo praemio illectus Bocchus cum magna multitudine Iugurtham accedit. Ita amborum exercitu coniuncto Marium, iam in hiberna proficiscentem, vix decima parte die relicua invadunt, rati noctem, quae iam aderat, et victis sibi munimento fore et, si vicissent, nullo impedimento, quia locorum scientes erant, contra Romanis utrumque casum in tenebris difficiliorem fore. Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant, et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas colligere, denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quiuit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed cateruatim, uti quosque fors conglobauerat, in nostros incurrunt. Qui omnes trepidi improuiso metu ac tamen virtutis memores aut arma capiebant aut capientis alios ab hostibus defensabant; pars equos escendere, obviam ire hostibus; pugna latrocinio magis quam proelio similis fieri. Sine signis, sine ordinibus equites peditesque permixti cedere alius, alius obtruncari, multi contra aduersos acerrime pugnantes ab tergo circumveniri; neque virtus neque arma satis tegere, quia hostes numero plures et undique circumfusi erant. Denique Romani ueteres novique ... Et ob ea scientes belli, si quos locus aut casus coniunxerat, orbis facere atque ita ab omnibus partibus simul tecti et instructi hostium vim sustentabant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus Latin (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus English (John Selby Watson, Rev. John Selby Watson, M.A., 1899)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 2.298
  • Cross-references to this page (11):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GAETU´LIA
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Africa
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Bocchus
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, C. Marius
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Capsa
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Gaetuli
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Iugurtha
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Mauri
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Maurus
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Numidia
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Romani
  • Cross-references in general dictionaries to this page (24):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: