previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

97. At Iugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi utilis simul et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuntios mittit: quam primum in Numidiam copias adduceret; proeli faciundi tempus adesse. [2] quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis rationes trahere, rursus uti antea proxumos eius donis corrupit, ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam, si aut Romani Africa expulsi aut integris suis finibus bellum conpositum foret. [3] eo praemio illectus Bocchus cum magna multitudine Iugurtham adcedit.

Ita amborum exercitu coniuncto Marium, iam in hiberna proficiscentem, vix decuma parte die reliqua invadunt, rati noctem, quae iam aderat, et victis sibi munimento fore et, si vicissent, nullo impedimento, quia locorum scientes erant, contra Romanis utrumque casum in tenebris difficiliorem fore. [4] igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant, [p. 132] et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas conligere, denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quivit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed catervatim, uti quosque fors conglobaverat, in nostros incurrunt. [5] qui omnes trepidi inproviso metu ac tamen virtutis memores aut arma capiebant aut capientis alios ab hostibus defensabant; pars equos escendere, obviam ire hostibus; pugna latrocinio magis quam proelio similis fieri. sine signis, sine ordinibus equites peditesque permixti cedere alii, alii obtruncari, multi contra advorsos acerrume pugnantes ab tergo circumveniri; neque virtus neque arma satis tegere, quia hostes numero plures et undique circumfusi erant. denique Romani veteres [novique] et ob ea scientes belli, si quos locus aut casus coniunxerat, orbis facere atque ita ab omnibus partibus simul tecti et instructi hostium vim sustentabant.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus English (John Selby Watson, Rev. John Selby Watson, M.A., 1899)
load focus Latin
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 2.298
  • Cross-references to this page (11):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GAETU´LIA
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Africa
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Bocchus
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, C. Marius
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Capsa
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Gaetuli
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Iugurtha
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Mauri
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Maurus
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Numidia
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Romani
  • Cross-references in general dictionaries to this page (24):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: