89.
sed consul, uti statuerat, oppida castellaque munita adire, partim vi, alia metu aut praemia ostentando avortere ab hostibus.
[2]
ac primo mediocria gerebat, existumans [p. 125] Iugurtham ob suos tutandos in manus venturum.
[3]
sed ubi illum procul abesse et aliis negotiis intentum accepit, maiora et magis aspera aggredi tempus visum est.
[4]
Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum atque valens nomine Capsa, quoius conditor Hercules Libys memorabatur. eius cives apud Iugurtham immunes, levi imperio et ob ea fidelissumi habebantur, muniti advorsum hostis non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate.
[5]
nam praeter oppido propinqua alia omnia vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus, quarum vis sicuti omnium ferarum inopia cibi acrior. ad hoc natura serpentium ipsa perniciosa siti magis quam alia re accenditur.
[6]
eius potiundi Marium maxuma cupido invaserat, quom propter usum belli tum quia res aspera videbatur et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm munitumque, nisi quod apud Thalam non longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una modo atque ea intra oppidum iugi aqua, cetera pluvia utebantur.
[7]
id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne vescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant:
[8]
cibus illis advorsum famem atque sitim, non lubidini neque luxuriae erat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.