60.
Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. ubi quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrume niti, neque alius in alio magis quam in sese spem habere; pariterque oppidani agere: oppugnare aut parare omnibus locis, avidius alteri alteros sauciare quam semet tegere,
[2]
clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque volare.
[3]
sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes [p. 102] paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant.
[4]
eos, uti quaeque Iugurthae res erant, laetos modo, modo pavidos animadvorteres; ac, sicuti audiri a suis aut cerni possent, monere alii, alii hortari, aut manu significare aut niti corporibus, et ea huc et illuc quasi vitabundi aut iacientes tela agitare.
[5]
quod ubi Mario cognitum est — nam is in ea parte curabat —, consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu regis proelium visere.
[6]
ita illis studio suorum adstrictis repente magna vi aggreditur. et iam scalis egressi milites prope summa ceperant, quom oppidani concurrunt; lapides, ignem, alia praeterea tela ingerunt.
[7]
nostri primo resistere; deinde ubi unae atque alterae scalae conminutae, qui supersteterant adflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars volneribus confecti abeunt.
[8]
denique utrimque proelium nox diremit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.