previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. Igitur in eo colle, quem transvorso intinere porrectum docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit. elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret. ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos conlocat. [2] dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suom ab Romanorum avaritia defendant: cum iis certamen fore, quos antea victos sub iugum miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint omnia suis provisa, locum superiorem, ut prudentes cum inperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli melioribus manum consererent. [3] proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere: illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maxumarum aerumnarum initium fore. [4] ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, conmonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo <pro> quoiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio modo excitare, quom interim Metellus ignarus hostium monte degrediens cum exercitu conspicatur. [5] primo dubius, quidnam insolita facies ostenderetnam inter virgulta equi Numidaeque consederant, [p. 94] neque plane occultati humilitate arborum et tamen inderti, quidnam esset, quom natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati —, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit. [6] ibi conmutatis ordinibus in dextro latere, quod proxumum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transvorsis principiis in planum deducit.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus Latin
load focus English (John Selby Watson, Rev. John Selby Watson, M.A., 1899)
hide References (36 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: