110.
'Numquam ego ratus sum fore uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem.
[2]
et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigus.
[3]
id inminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor. fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, qua apud meum animum nihil carius est. id adeo [p. 143] experiri licet.
[4]
arma viros pecuniam, postremo quicquid animo lubet, sume utere, et, quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris: semper apud me integra erit; denique nihil me sciente frustra voles.
[5]
nam, ut ego aestumo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum est.
[6]
Ceterum de re publica vostra, quoius curator huc missus es, paucis accipe. bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui; at finis meos advorsum armatos armis tutatus sum.
[7]
id omitto, quando vobis ita placet. gerite quod voltis cum Iugurtha bellum.
[8]
ego flumen Muluccham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar neque id intrare Iugurtham sinam. praeterea si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis.'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.