107.
at Sulla, quamquam eadem existumabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet. suos hortatur, uti fortem animum gererent: saepe antea <a> paucis strenuis advorsum multitudinem bene pugriatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore; nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maxumo metu nudum et caecum corpus ad hostis vortere.
[2]
dein Volucem, quoniam hostilia faceret, [p. 141] Iovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet.
[3]
ille lacrumans orare, ne ea crederet: nihil dolo factum, ac magis calliditate Iugurthae, quoi videlicet speculanti iter suom cognitum esset.
[4]
ceterum quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, quom ipse filius testis adesset.
[5]
qua re optumum factu videri per media eius castra palam transire; sese vel praemissis vel ibidem relictis Mauris solum cum Sulla iturum.
[6]
ea res, uti in tali negotio, probata; ac statim profecti, quia de inproviso acciderant, dubio atque haesitante Iugurtha incolumes transeunt.
[7]
deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.