106.
Volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et praesidio missum. deinde eum et proxumum diem sine metu coniuncti eunt.
[2]
post ubi castra [p. 140] locata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu pavens ad Sullam adcurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse. simul, uti noctu clam secum profugeret, rogat atque hortatur.
[3]
ille animo feroci negat se totiens fusum Numidam pertimescere: virtuti suorum satis credere; etiam si certa pestis adesset, mansurum potius, quam, proditis quos ducebat, turpi fuga incertae ac forsitan post paulo morbo interiturae vitae parceret.
[4]
ceterum ab eodem monitus, uti noctu proficisceretur, consilium adprobat; ac statim milites cenatos esse in castris ignisque quam creberrumos fieri, dein prima vigilia silentio egredi iubet.
[5]
iamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, quom equites Mauri nuntiant Iugurthain circiter duum milium intervallo ante consedisse.
[6]
quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit; credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos. ac fuere qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.