103.
Marius interea exercitu in hibernaculis conposito cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola obsessum turrim regiam, quo Iugurtha perfugas omnis praesidium inposuerat.
[2]
tum rursus Bocchus, seu reputando quae sibi duobus proeliis venerant, seu admonitus ab aliis amicis, quos incorruptos Iugurtha reliquerat, ex omni copia necessariorum quinque delegit, quorum et fides cognita et ingenia validissuma erant.
[3]
eos ad Marium ac deinde, si placeat, Romam legatos ire iubet, agundarum rerum et quocumque modo belli conponundi licentiam ipsis permittit.
[4]
illi mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur, deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique pavidi sine decore ad [p. 138] Sullam profugiunt, quem consul in expeditionem proficiscens pro praetore reliquerat.
[5]
eos ille non pro vanis hostibus, uti meriti erant, sed adcurate ac liberaliter habuit. qua re barbari et famam Romanorum avaritiae falsam et Sullam ob munificentiam in sese amicum rati.
[6]
nam etiam tum largitio multis ignota erat; munificus nemo putabatur nisi pariter volens; dona omnia in be- nignitate habebantur.
[7]
igitur quaestori mandata Bocchi patefaciunt; simul ab eo petunt, uti fautor consultorque sibi adsit; copias fidem magnitudinem regis sui et alia, quae aut utilia aut benevolentiae esse credebant, oratione extollunt. dein Sulla omnia pollicito docti, quo modo apud Marium, item apud senatum verba facerent, circiter dies quadraginta ibidem opperiuntur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.