previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. 'Parvom ego te, Iugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus in meum regnum accepi, existumans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, ob beneficia carum fore. [2] neque ea res falsum me habuit. nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti. in Hispania nomen familiae renovatum est. postremo, quod difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti.

[3] Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. [4] non exercitus neque thesauri [p. 60] praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. quis autem amicior quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, [5] si tuis hostis fueris? equidem ego vobis regnum trado firmum, [6] si boni eritis, sin mali, inbecillum. nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur.

[7] Ceterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur. [8] vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse.'


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus English (John Selby Watson, Rev. John Selby Watson, M.A., 1899)
load focus Latin
hide References (30 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: