previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5.

Haec dum apud Hellespontum geruntur, Perdiccas apud Nilum flumen interficitur a Seleuco et Antigene, rerumque summa ad Antipatrum defertur. hic qui non deseruerant, exercitu suffragium ferente capitis absentes damnantur, in eis Eumenes. hac ille perculsus plaga non succubuit neque eo setius bellum administravit. sed exiles res animi magnitudinem, etsi non frangebant, tamen minuebant. [2] hunc persequens Antigonus, cum omni genere copiarum abundaret, saepe in itineribus vexabatur, neque umquam ad manum accedere licebat nisi iis locis, quibus pauci multis possent resistere. [3] sed extremo tempore, cum consilio capi non posset, multitudine circumitus est. hinc tamen multis suis amissis se expedivit et in castellum Phrygiae, quod Nora appellatur, confugit. [4] in quo cum circumsederetur et vereretur, ne uno loco manens equos militares perderet, quod spatium non esset agitandi, callidum fuit eius inventum, quem ad modum stans iumentum concalfieri exercerique posset, quo libentius et cibo uteretur et a corporis motu non removeretur. [5] substringebat caput loro altius, quam ut prioribus pedibus plene terram posset attingere, deinde post verberibus cogebat exsultare et calces remittere: qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si in spatio decurreret. [6] quo factum est, quod omnibus mirabile est visum, ut aeque nitida iumenta ex castello educeret, cum complures menses in obsidione fuisset, ac si in campestribus ea locis habuisset. [7] in hac conclusione, quotienscumque voluit, apparatum et munitiones Antigoni alias incendit, alias disiecit. tenuit autem se uno loco, quamdiu hiems fuit, quod castra sub divo habere non poterat. ver appropinquabat: simulata deditione, dum de condicionibus tractat, praefectis Antigoni imposuit seque ac suos omnes extraxit incolumes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: