Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. Idem classi praefectus circumvehens Peloponnesum, Laconicen populatus, classem eorum fugavit Corcyram sub imperium Atheniensium redegit sociosque dein adiunxit Epirotas, Athamanas, Chaonas omnesque eas gentes, quae mare illud adiacent. [2] quo facto Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt et sua sponte Atheniensibus imperii maritimi principatum concesserunt, pacemque iis legibus constituerunt, ut Athenienses mari duces essent. quae victoria tantae fuit Atticis laetitiae, ut tum primum arae Paci publice sint factae eique deae pulvinar sit institutum. [3] cuius laudis ut memoria maneret, Timotheo publice statuam in foro posuerunt. qui honos huic uni ante id tempus contigit, ut, cum patri populus statuam posuisset, filio quoque daret. sic iuxta posita recens filii veterem patria renovavit memoriam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.