Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. Huic pro tantis meritis honoris causa corona a populo data est, facta duabus virgulis oleagineis. quam quod amor civium et non vis expresserat, nullam habuit invidiam magnaque fuit gloria. [2] bene ergo Pittacus ille, qui in septem sapientum numero est habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri ei muneri darent, 'nolite, oro vos,' inquit 'id mihi dare, quod multi invideant, plures etiam concupiscant. quare ex istis nolo amplius quam centum iugera, quae et meam animi aequitatem et vestram voluntatem indicent.' nam parva munera diutina, locupletia non propria esse consuerunt. [3] illa igitur corona contentus Thrasybulus neque amplius requisivit neque quemquam honore se antecessisse existimavit. [4] hic sequenti tempore, cum praetor classem ad Ciliciam appulisset neque satis diligenter in castris eius agerentur vigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in tabernaculo interfectus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.