Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
980adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
multa foramina cum variis sint reddita rebus,
dissimili inter se natura praedita debent
esse et habere suam naturam quaeque viasque.
quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
985quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
nam penetrare alio sonitus alioque saporem
cernimus e sucis, alio nidoris odores.
scilicet id fieri cogit natura viarum
multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
990praeterea manare aliud per saxa videtur,
atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
argentoque foras aliud vitroque meare;
nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
atque aliis aliud citius transmittere eadem.
995scilicet id fieri cogit natura viarum
multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
propter dissimilem naturam textaque rerum.
Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
omnia constiterint nobis praeposta parata,
1000quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.