previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Et quoniam docui mundi mortalia templa
esse et nativo consistere corpore caelum,
45et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
quandoquidem semel insignem conscendere currum

*
tu mihi supremae praescripta ad candida callis
currenti spatium praemonstra, callida musa
50Calliope, requies hominum divomque voluptas,
te duce ut insigni capiam cum laude coronam.

*
ventorum existant, placentur ut omnia rursum

*
quae fuerint, sint placato conversa furore.
cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
55mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
et faciunt animos humilis formidine divom
depressosque premunt ad terram propterea quod
ignorantia causarum conferre deorum
cogit ad imperium res et concedere regnum.
60quorum operum causas nulla ratione videre
possunt ac fieri divino numine rentur.
nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
si tamen interea mirantur qua ratione
quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
65quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
rursus in antiquas referuntur religionis
et dominos acris adsciscunt, omnia posse
quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
quid nequeat, finita potestas denique cuique
70qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
quo magis errantes caeca ratione feruntur.
quae nisi respuis ex animo longeque remittis
dis indigna putare alienaque pacis eorum,
delibata deum per te tibi numina sancta
75saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
sed quia tute tibi placida cum pace quietos
constitues magnos irarum volvere fluctus,
nec delubra deum placido cum pectore adibis,
80nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
in mentes hominum divinae nuntia formae,
suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
inde videre licet qualis iam vita sequatur.
quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
85reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
multa tamen restant et sunt ornanda politis
versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
sunt tempestates et fulmina clara canenda,
quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
90ne trepides caeli divisis partibus amens,
unde volans ignis pervenerit aut in utram se
verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
quorum operum causas nulla ratione videre
95possunt ac fieri divino numine rentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (William Ellery Leonard, 1916)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: