Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quod superest, quali natura praedita constent
220fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
225hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
constituit natura minutis mobilibusque
corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
transit enim validum fulmen per saepta domorum
clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
230et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
curat item vasis integris vina repente
diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
conlaxat rareque facit lateramina vasis
adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
235mobiliter soluens differt primordia vini.
quod solis vapor aetatem non posse videtur
efficere usque adeo pollens fervore corusco.
tanto mobilior vis et dominantior haec est.
Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
240fiant ut possint ictu discludere turris,
disturbare domos, avellere tigna trabesque
et monimenta virum commoliri atque ciere,
exanimare homines, pecudes prosternere passim,
cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
245expediam neque te in promissis plura morabor.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.