Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1065nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
quae memorare queam inter se singlariter apta.
saxa vides primum sola colescere calce.
glutine materies taurino iungitur una,
1070ut vitio venae tabularum saepius hiscant
quam laxare queant compages taurea vincla.
vitigeni latices aquai fontibus audent
misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
purpureusque colos conchyli iungitur uno
1075corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
non si Neptuni fluctu renovare operam des,
non mare si totum velit eluere omnibus undis.
denique res auro non aurum copulat una,
aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
1080cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
nec me tam multam hic operam consumere par est,
sed breviter paucis praestat comprendere multa.
quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
1085ut cava conveniant plenis haec illius illa
huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
inter se quaedam possint coplata teneri;
quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.