Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
exultare etiam Samothracia ferrea vidi
1045et ramenta simul ferri furere intus ahenis
in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
aere interposito discordia tanta creatur
propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
1050praecepit ferrique vias possedit apertas,
posterior lapidis venit aestus et omnia plena
invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
1055atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
non valet e lapide hoc alias impellere item res.
pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
1060pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
lignea materies in quo genere esse videtur.
interutrasque igitur ferri natura locata
aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.