previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
quod movet et varios sensus expromere cogit,
ex insensilibus ne credas sensile gigni?
ni mirum lapides et ligna et terra quod una
890mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
illud in his igitur rebus meminisse decebit,
non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
sed magni referre ea primum quantula constent,
895sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
motibus ordinibus posituris denique quae sint.
quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
vermiculos pariunt, quia corpora materiai
900antiquis ex ordinibus permota nova re
conciliantur ita ut debent animalia gigni.
Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
constituunt, porro ex aliis sentire sueti
* * *
mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
visceribus nervis venis, quae cumque videmus
mollia mortali consistere corpore creta.
sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
nempe tamen debent aut sensum partis habere
aut similis totis animalibus esse putari.
910at nequeant per se partes sentire necesse est:
namque animus sensus membrorum respuit omnis,
nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
corporis omnino sensum pars sola tenere.
linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
915vitali ut possint consentire undique sensu.
qui poterunt igitur rerum primordia dici
et leti vitare vias, animalia cum sint,
atque animalia sint mortalibus una eademque?
quod tamen ut possint, at coetu concilioque
920nil facient praeter volgum turbamque animantum,
scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
inter sese ullam rem gignere conveniundo.
sic itidem quae sentimus sentire necessest.
quod si forte suum dimittunt corpore sensum
925atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
quatinus in pullos animalis vertier ova
cernimus alituum vermisque effervere terra,
intempestivos quam putor cepit ob imbris,
930scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (William Ellery Leonard, 1916)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: