Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
in medium summae quod dicunt omnia niti
atque ideo mundi naturam stare sine ullis
1055ictibus externis neque quoquam posse resolvi
summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
nitier in terraque retro requiescere posta,
1060ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
et simili ratione animalia suppa vagari
contendunt neque posse e terris in loca caeli
reccidere inferiora magis quam corpora nostra
sponte sua possint in caeli templa volare;
1065illi cum videant solem, nos sidera noctis
cernere et alternis nobiscum tempora caeli
dividere et noctes parilis agitare diebus.
sed vanus stolidis haec * * *
amplexi quod habent perv * * *
1070nam medium nihil esse potest * * *
infinita; neque omnino, si iam medium sit,
possit ibi quicquam consistere * * *
quam quavis alia longe ratione * * *
omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
1075per medium, per non medium, concedere debet
aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
ponderis amissa vi possint stare in inani;
nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
1080quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
haud igitur possunt tali ratione teneri
res in concilium medii cuppedine victae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.