Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
praestantius. Fas autem nec est nec umquam fuit
quicquam nisi pulcherrimum facere ei, qui esset op-
tumus. Cum rationem igitur habuisset, reperiebat nihil
esse eorum, quae natura cernerentur, inintellegens in-
tellegente in toto genere praestantius. Quocirca intel-
legentiam in animo, animum inclusit in corpore. Sic
ratus est opus illud effectum esse pulcherrimum. Quam
ob causam non est cunctandum profiteri, si modo in-
vestigari aliquid coniectura potest, hunc mundum animal
esse, idque intellegens et divina providentia constitutum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.