Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] quid? si caementum bonum non †haberem, deturbem† aedificium? quod quidem mihi cotidie magis placet in primisque inferior porticus et eius conclavia fiunt recte. de Arcano Caesaris opus est vel me hercule etiam elegantioris alicuius ; imagines enim istae et palaestra et piscina et Nilus multorum Philotimorum est, non Diphilorum. sed et ipsi ea adibimus et mittemus et mandabimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.