This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] de bibliotheca tua Graeca supplenda, libris commutandis, Latinis comparandis valde velim ista confici, praesertim cum ad meum quoque usum spectent. sed ego mihi ipsi ista per quem agam non habeo ; neque enim venalia sunt quae quidem placeant, et confici nisi per hominem et peritum et diligentem non possunt. Chrysippo tamen imperabo et cum Tyrannione loquar. de fisco quid egerit Scipio quaeram ; quod videbitur rectum esse curabo. de Ascanione tu vero quod voles facies ; me nihil interpono. de suburbano quod non properas laudo ; ut habeas hortor.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.