This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] habes fere de omnibus rebus. unum illud addam : Cicero tuus nosterque summo studio est Paeoni sui rhetoris, hominis, opinor, valde exercitati et boni. sed nostrum instituendi genus esse paulo eruditius et θετικώτερον non ignoras. qua re neque ego impediri Ciceronis iter atque illam disciplinam volo et ipse puer magis illo declamatorio genere duci et delectari videtur. in quo quoniam ipsi quoque fuimus, patiamur illum ire nostris itineribus ; eodem enim perventurum esse confidimus. sed tamen, si nobiscum eum rus aliquo eduxerimus, in hanc nostram rationem consuetudinemque inducemus. Magna enim nobis a te proposita merces est, quam certe nostra culpa numquam minus adsequemur. quibus in locis et qua spe hiematurus sis ad me quam diligentissime scribas velim.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.