This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] de ambitu postulati sunt omnes qui consulatum petunt, a Memmio Domitius, a Q. Acutio, bono et erudito adulescente, Memmius, a Q. Pompeio Messala, a Tnario Scaurus. Magno res in motu est, propterea quod aut hominum aut legum interitus ostenditur. opera datur ut iudicia ne fiant. res videtur spectare ad interregnum. consules comitia habere cupiunt; rei nolunt et maxime Memmius quod Caesaris adventu se sperat futurum consulem, sed mirum in modum iacet. Domitius cum Messala certus esse videbatur; Scaurus refrixerat. Appius sine lege curiata confirmat se Lentulo nostro successurum ; qui quidem mirificus illo die, quod paene praeterii, fuit in Gabinium ; accusavit maiestatis ; nomina data, cum ille verbum nullum. habes forensia. domi recte est; ipsa domus a redemptoribus tractatur non indiligenter.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.