This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] hunc et tu fovebis et nos quibuscumque poterimus rebus augebimus. de Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones. quod tibi mea permissio mansionis tuae grata est, id ego summo meo dolore et desiderio, tamen ex parte gaudeo. in Hippodamo et non nullis aliis arcessendis quid cogites non intellego. nemo istorum est quin abs te munus fundi suburbani instar exspectet. Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est. ego illum ad Caesarem misi, qui mihi iam satis fecit ; si ipsi minus, praestare nihil debeo teque item ab eo vindico et libero. quod scribis te a Caesare cotidie plus diligi, immortaliter gaudeo ; Balbum vero, qui est istius rei quem ad modum scribis adiutor, in oculis fero. Trebonium meum a te amari teque ab illo pergaudeo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.