This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14] reddita etiam mihi est pervetus epistula, sed sero adlata, in qua de aede telluris et de porticu Catuli me admones. fit utrumque diligenter. ad telluris quidem etiam tuam statuam locavi. item de hortis me quod admones, nec fui umquam valde cupidus et nunc domus suppeditat mihi hortorum amoenitatem. Romam cum venissem a. d. xiii K. Octobris, absolutum offendi in aedibus tuis tectum, quod supra conclavia non placuerat tibi esse multorum fastigiorum, id nunc honeste vergit in tectum inferioris porticus. Cicero noster dum ego absum non cessavit apud rhetorem. de eius eruditione quod labores nihil est, quoniam ingenium eius nosti, studium ego video. cetera eius sic suscipio, ut me putem praestare debere. 5.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.