This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13] quarta epistula mihi reddita est Idibus Sept. quam a. d. iiii Idus Sext. ex Britannia dederas. in ea nihil sane erat novi praeter Erigonam (quam si ab Oppio accepero, scribam ad te quid sentiam, nec dubito quin mihi placitura sit) et, quod paene praeterii, de eo quem scripsisti de Milonis plausu scripsisse ad Caesarem. ego vero facile patior ita Caesarem existimare illum quam maximum fuisse plausum. et prorsus ita fuit ; et tamen ille plausus qui illi datur quodam modo nobis videtur dari.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.