Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] sed tamen postridie quam tu es profectus multa nocte cum Vibullio veni ad Pompeium ; cumque ego egissem de istis operibus atque inscriptionibus, per mihi benigne respondit magnam spem attulit ; cum Crasso se dixit loqui velle mihique ut idem facerem suasit. Crassum consulem ex senatu domum reduxi. suscepit rem dixitque esse quod Clodius hoc tempore cuperet per se et per Pompeium consequi ; putare se, si ego eum non impedirem, posse me adipisci sine contentione quod vellem. totum ei negotium permisi meque in eius potestate dixi fore. interfuit huic sermoni P. Crassus adulescens nostri, ut scis, studiosissimus. illud autem quod cupit Clodius est legatio aliqua (si minus per senatum, per populum) libera aut Byzantium aut ad Brogitarum aut utrumque plena res nummorum. quod ego non nimium laboro, etiam si minus adsequor quod volo. Pompeius tamen cum Crasso locutus est. videntur negotium suscepisse. si perficiunt, optime ; si minus, ad nostrum Iovem revertamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.