Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] venio nunc ad id quod nescio an primum esse debuerit. O iucundas mihi tuas de Britannia litteras! timebam Oceanum, timebam litus insulae ; reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris magisque sum sollicitus exspectatione ea quam metu. te vero ὑπόθεσιν scribendi egregiam habere video. quos tu situs, quas naturas rerum et locorum, quos mores, quas gentis, quas pugnas, quem vero ipsum imperatorem habes! ego te libenter, ut rogas, quibus rebus vis, adiuvabo et tibi versus, quos rogas, hoc est Athenas noctuam,' mittam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.