previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae fort. a. d. vi K. Sext a. 700 (54).
MARCVS QVINTO FRATRI SAL VTEM.
calamo et atramento temperato, charta etiam dentata res agetur. scribis enim te meas litteras superiores vix legere potuisse ; in quo nihil eorum, mi frater, fuit quae putas. neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui, sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas venerit, eo sic utar tamquam bono.

[2] verum attende nunc, mi optime et suavissime frater, ad ea dum rescribo quae tu in hac eadem brevi epistula πραγματικῶς valde scripsisti. de quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens genuine fraterneque rescribam, id est, utrumvoles ut dixerimusad expediendum te, si causa sit, commorere. si, mi Quinte, parva aliqua res esset in qua sciscitarere quid vellem, tamen, cum tibi permissurus essem ut faceres quod velles, ego ipse quid vellem ostenderem. in hac vero re hoc profecto quaeris, cuius modi illum annum qui sequitur exspectem. plane aut tranquillum nobis aut certe munitissimum, quod cotidie domus, quod forum, quod theatri significationes declarant ; neclaborant, quod meaconscientia copiarum nostrarum, quod Caesaris, quod Pompei gratiam tenemus, haec me ut confidam faciunt. sin aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita. [3] haec ita sentio, iudico, ad te explorate scribo ; dubitare te non adsentatorie sed fraterne veto. qua re suavitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus venire quod dixeras, sed illud malo tamen . quod putas magis e re tua. nam illa etiam magni aestimo, ἀμφιλαφίαν illam tuam et explicationem debitorum tuorum. illud quidem sic habeto, nihil nobis expeditis si valebimus fore fortunatius.

parva sunt quae desunt pro nostris quidem moribus, et ea sunt ad explicandum expeditissima, modo valeamus. ambitus redit immanis ; numquam fuit par. [4] Idib. Quint. faenus fuit bessibus ex triente coitione Memmi et consulum cum Domitio ; hanc Scaurusunum vincere†. Messala flaccet non dico ὑπερβολάς, vel HS centiens constituunt in praerogativa pronuntiare. res ardet invidia. tribunicii candidati compromiserunt HS quingenis in singulos apud M. Catonem depositis petere eius arbitratu, ut qui contra fecisset ab eo condemnaretur. quae quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: