This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] Domitius iudices ad numerum non habuit. vereor ne homo taeter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat ; nam noster Caelius valde oppugnatur a gente Clodia. certi nihil est adhuc sed veremur. eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens ; frequentes contra Syriaci publicani. vehementer vexatus Gabinius ; exagitati tamen a Domitio publicani quod eum essent cum equis prosecuti. L. noster Lamia paulo ferocius, cum Domitius dixisset : vestra culpa haec acciderunt, equites Romani ; dissolute enim iudicatis,' 'nos iudicamus, vos laudatis,' inquit. actum est eo die nihil ; nox diremit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.