This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] itaque postea misi ad Caesarem eodem illo exemplo litteras. iocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus. ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate. amor autem eius erga nos perfertur omnium nuntiis singularis. Litterae quidem ad id quod exspectas fere cum tuo reditu iungentur. reliqua singulorum dierum scribemus ad te, si modo tabellarios tu praebebis. quamquam eius modi frigus impendebat ut summum periculum esset ne Appio suae aedes urerentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.