This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] sed tamen, quoquo modo potui, scripsi et dedi litteras ad te Philogono, liberto tuo, quas credo tibi postea redditas esse ; in quibus idem te hortor et rogo, quod pueri tibi verbis meis nuntiarunt , ut Romam protinus pergas et properes. primum enim te in praesidio esse volui, si qui essent inimici quorum crudelitas nondum esset nostra calamitate satiata ; deinde congressus nostri lamentationem pertimui ; digressum vero non tulissem atque etiam id ipsum quod tu scribis metuebam ne a me distrahi non posses. his de causis hoc maximum malum quod te non vidi, quo nihil amantissimis et coniunctissimis fratribus acerbius, miserius videtur accidere potuisse, minus acerbum, minus miserum fuit quam fuisset cum cons gressio tum vero digressio nostra.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.