This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] nunc respondebo ad eas epistulas quas mihi reddidit L. Caesius, quoi quoniam ita te velle intellego nullo loco deero ; quarum altera est de Blaundeno Zeuxide, quem scribis certissimum matricidam tibi a me intime commendari. qua de re et de hoc genere toto, ne forte me in Graecos tam ambitiosum factum esse mirere pauca cognosce. ego cum Graecorum querelas nimium valere sentirem propter hominum ingenia ad fallendum parata, quoscumque de te queri audivi quacumque potui ratione placavi. primum Dionysopolitas qui erant inimicissimi mei lenivi ; is quorum principem Hermippum non solum sermone meo sed etiam familiaritate devinxi. ego Apamensem Hephaestium, ego levissimum hominem, Megaristum Antandrium, ego Niciam Smyrnaeum, ego nugas maximas omni mea comitate complexus sum, Nymphontem etiam Colophonium. quae feci omnia, non quo me aut hi homines aut tota natio delectaret ; pertaesum est levitatis, adsentationis, animorum non officiis sed temporibus servientium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.