This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] nostrae tamen causae non videntur homines defuturi ; mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur. equidem cum spe sum maxima tum maiore etiam animo, spe, superiores fore nos, animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam sed tamen se res sic habet.: si diem nobis dixerit, tota Italia concurret, ut multiplicata gloria discedamus ; sin autem vi agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum sed etiam alienorum ut vi resistamus. omnes et se et suos amicos, clientis libertos, servos, pecunias denique suas pollicentur. nostra antiqua manus bonorum ardet studio nostri atque amore. si qui antea aut alieniores fuerant aut languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis coniungunt. Pompeius omnia pollicetur et Caesar ; quibus ego ita credo ut nihil de mea comparatione deminuam. tribuni pl. designati sunt nobis amici ; consules se optime ostendunt ; praetores habemus amicissimos et acerrimos civis, Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum ; bonos etiam alios singularis. qua re magnum fac animum habeas et spem bonam de singulis tamen rebus quae cotidie gerantur faciam te crebro certiorem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.