This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[45] atque haec non eo dicuntur ut te oratio mea dormientem excitasse sed potius ut currentem incitasse videatur. facies enim perpetuo quae fecisti ut omnes aequitatem tuam, temperantiam, severitatem integritatemque laudarent. sed me quaedam tenet propter singularem amorem infinita in te aviditas gloriae quamquam illud existimo, cum iam tibi Asia sic uti uni cuique sua domus nota esse debeat, cum ad tuam summam prudentiam tantus usus accesserit, nihil esse quod ad laudem attineat quod non tu optime perspicias et tibi non sine cuiusquam hortatione in mentem veniat cotidie. sed ego quia, cum tua lego, te audire, et quia, cum ad te scribo, tecum loqui videor, idcirco et tua longissima quaque epistula maxime delector et ipse in scribendo sum saepe longior.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.