This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[37] unum est quod tibi ego praecipere non desinam neque te patiar, quantum erit in me, cum exceptione laudari omnes enim qui istinc veniunt ita de tua virtute, integritate, humanitate commemorant ut in tuis summis laudibus excipiant unam iracundiam ; quod vitium cum in hac privata cotidianaque vita levis esse animi atque infirmi videtur, tum vero nihil est tam deforme quam ad summum imperium etiam acerbitatem naturae adiungere. qua re illud non suscipiam ut quae de iracundia dici solent a doctissimis hominibus ea nunc tibi exponam, cum et nimis longus esse nolim et ex multorum scriptis ea facile possis cognoscere ; illud, quod est epistulae proprium, ut is ad quem scribitur de iis rebus quas ignorat certior fiat, praetermittendum esse non puto.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.