This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31] equidem de isto genere honorum quid sentirem scripsi ad te ante. semper eos putavi, si vulgares essent, vilis, si temporis causa constituerentur, levis ; si vero, id quod ita factum est, meritis tuis tribuerentur, existimabam multam tibi in his honoribus tuendis operam esse ponendam. qua re quoniam in istis urbibus cum summo imperio et potestate versaris in quibus 'tuas virtutes consecratas et in deorum numero conlocatas vides, in omnibus rebus quas statues, quas decernes, quas ages, quid tantis hominum opinionibus, tantis de te iudiciis, tantis honoribus debeas cogitabis. id autem erit eius modi ut consulas omnibus, ut medeare incommodis hominum, provideas saluti, ut te parentem Asiae et dici et haberi velis. 11.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.